Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Trichoptera


Subphylum : Mandibulata 
Superclassis : Hexapoda 
Classis : Insecta 
Subclassis : Pterygota 
Infraclassis : Neoptera 
Superordo : Amphiesmenoptera[1] 
Ordo : Trichoptera 
Kirby, 1813
   
Palaeontologia
Triassic–Recent
Expression error: Unexpected < operator.

Expression error: Unexpected < operator.

Trichoptera (a Graecis θρίξ 'capillus' + πτερόν 'ala') sunt ordo insectorum, quibus sunt larvae aquaticae et adulti terrestres. Sunt 14 500 fere species descriptae, quarum plurimae in subordines Integripalpia et Annulipalpia secundum partes orales digeri possunt. Larvae integripalpiorum capsulam gestabilem ad sese protegenda cum victum petentia circummoveant construunt, sed larvae annulipalpiorum sibi recessum fixum faciunt ubi in occulto latent, ut victus eis veniat exspectantes. Coniunctiones Spicipalpiorum, parvi trichopterorum subordinis, incertae sunt, quem enodatio molecularis monstrat monophyleticum fortasse non esse. Adulti sunt parva insecta heterocerorum similes, quibus sunt duo paria alarum plumosarum et membranosarum. Trichoptera cum lepidopteribus arte coniunguntur, quorum alae sunt squamosae; qui ordines una constituunt superordinem Amphiesmenoptera.

Larvae inveniuntur in variis habitationibus, sicut rivis, fluminibus, lacubus, stagnis, lacubus vernalibus (manationibus veris et aquis ad tempus).[2] Larvae multarum specierum serica utuntur ad capsulas protegentis faciendas, quae glarea, harena, ramulis, fragmentis vel emorsis plantarum partibus, aliisque detritibus saepe corroborantur. Larvae varias exhibent rationes vescendi, quibus variae species praedantur, plantas discindunt, algas pascuntur, vel particulas in aqua benthoque colligunt. Plurimi adulti brevissime vivunt, dum non vescuntur.

In piscatione dipterorum, diptera artificosa ad adultos imitandos alligantur, cum larvae et pupae escae piscium prosint. Genera late divulgata sicut Helicopsyche et Hydropsyche in disportu magni momenti sunt. Trichoptera etiam bioindicatores utiles sunt, quia pollutioni aquaticae libenter respondent et tam magna sunt ut animalia fera facile aestimari possunt. In arte, Hubertus Duprat artifex Francicus opera artis creat, larvis trichopterorum parva auri aliorumque lapidum pretiosorum fragmenta praebens, ut capsulas pulchre ornatas aedificent.

  1. Propositus, non iam confirmatus.
  2. Wiggins 1996: 3.

Previous Page Next Page






Kokerjuffer AF ذباب القمص Arabic ذباب القمص ARZ Trichoptera AST Bulaqçılar AZ Мамыҡ ҡанатлылар BA Medviežis BAT-SMG Ручайнікі BE Ручейници Bulgarian Tulari BS

Responsive image

Responsive image