Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Ulmus


Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Rosales 
Familia : Ulmaceae 
Genus : Ulmus 
L.
   
Subdivisiones: Species

Ulmus est genus arborum deciduarum et semideciduarum familiae Ulmacearum. Ulmi primum apparuerunt aevo Miocaeno, abhinc annos circa 40 000 000, in Media Asia orta. Florebat et se statuit? arbor trans plurimum hemisphaerii septentrionalis, Aequatorem peragrans in Indonesia. Saeculis undevicensimo et vicensimo, multae species et cultivarietates ut plantae ornamentales in Europa, America Septentrionali, et regionibus hemisphaerii australis, praecipue in Australasia, ponebantur.

Ulmis sunt folia alterna, simplicia, marginibus singillatim vel usitatius bis serrata. Fructus est ruber vel subviridis; est autem samara rotunda (fructus alatus) matura in Maio exacto, quam post messem seri licet.

Alia Ulmacearum genera sunt Zelkova et Planera. Genus Celtis, olim in Ulmaceis positum, nunc in familiam Cannabacearum digeritur.

Ulmus diu erat arbor quae olim sata est propter magnas vias publicas et quae "fornices" creabat, qui antiquarum urbium Civitatum Foederatarum erat. Ulmo Americanae sic erant beneficia ut adhiberetur:

  • rapide crescebat
  • variis caelis et generibus solorum adaptabatur
  • eius lignum vento resistebat
  • ut vas crescebat, nec oportebat ample excidere eum

Previous Page Next Page






دردار Arabic دردار ARZ Ulmus AST Qarağac AZ قره آغاج (بیتگی) AZB Ҡарама BA Vinkšna BAT-SMG Вяз BE Вяз BE-X-OLD Бряст Bulgarian

Responsive image

Responsive image