![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Vas sanguineum[1] est ductus, in quo sanguis per corpus humanum fertur. Omnia vasa sanguinea formant apparatum circulatorium. Vasa sanguinea dividuntur in arterias, quae sanguinem e corde auferunt,[2] deinde in venas, quae sanguinem ad cor referunt, tandem in vasa capillaria. Rami arteriarum minimi sunt arteriolae. Similiter minimi rami, qui sanguinem colligunt ex variis partibus et organis, sunt venulae, quae confluentes formant venas. Vasa capillaria sunt minima vasa cum parietibus tenuibus, quae arteriolas et venulas connectunt, alimenta dispensant relictaque cum immunditiis colligunt.