Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Tabula aut despectus
Vasconia (Vasconice Euskadi; Hispanice País Vasco, antea Provincias Vascongadas) est communitas autonoma Hispanica, quae provincias Alavam, Biscaiam, et Ipuscoam, etiam Territoria Historica nuncupatas, comprehendit. Finitima Francicae Aquitaniae orientali septentrioni, Navarrae orientali meridie, Rioiiae meridie, Castellae et Legioni occidentali meridie et Cantabriae occidente. Septentrionalia litora mare Cantabricum abluit.
Vasconia sive Communitas Autonoma Vasconica concessum nationalitatis statum intra Hispaniam habet, quam Constitutio Hispanica anni 1978 separatis ethicis realitatibus attribuit. Communitas autonoma in Statuto Autonomiae Vasconiae, fundationali documento legitimo compages evolutioni Vasconum in Hispanico solo praebente, fundatur. Licet hic spiritus, Navarrae territorium praetermissum est et factum est separata communitas autonoma. Caput Nova Victoria, in provincia Alava sita, et Bilbaum, maxima urbs in provincia Biscaia est.
Dicitur Vasconia pars terrarum Vasconum esse, in Vasconia Cispyrenaica sita. Ergo non confundenda est cum maiore Vasconia, e qua est pars componens.