Via Traiana fuit antiqua via Romana quae Traiani imperatoris iussu aereque anno 109 p.C.n. facta est, ut alteram inter urbes Romanas Beneventum et Brundisium viam habeant, meatu faciliorem quam Viam Appiam. Ut commemoretur, arcus apud Beneventum aedificatus est.