Wicca est religio nuper exorta, anno 1954 a Geraldo Gardner condita, quae traditiones antiquas cum notionibus paganis atque praeceptis veterum sagarum coniungit. Adepti huius religionis, Anglice Wiccans vocitati, Latine Wiccani appellari possunt[1].
In Wicca saepe magna dea cum deo cornuto colitur. Tribus gradibus per initiationem susceptis, etiam distinctio inter albas (iustas atque bonas) et nigras (i.e. maleficas) sagas agnoscitur. Simul animismus summatim considerari potest, sed tantum in transitu per historiam, philosophiam atque ethnologiam Europae.
Sunt multae confessiones vel traditiones Wiccanorum, velut: