Gestio
Wiveliscombe est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm. Ibi nundinae et mercatus tenebantur ab anno 1285.[1] Circa Wiveliscombe homines Aetatis ferreae duo vel tria castra collina construxerunt inter quae King's Castle(en); Romani castra posuerunt cuius vestigia saeculo XVIII reperta The Castle nuncupantur; Saxones dominium aevo incerto constituerunt, quod in Libro de Wintonia inter praedia episcopi Wellensis enumeratum est. Nostro tempore homines fere 2 750 ibi habitant.
Ecclesia S. Andreae, a Ricardo Carver anno 1829 refecta est, paucis saeculi XIV reliquiis servatis. Fundamenta domi episcopalis medio aevo exstructae, diu delapidatae, anno 2021 reperta sunt.