Abindonia,[1][2] vulgo Abingdon, fuit olim caput comitatus geographici et historici Berceriae. Est hodie oppidum comitatus sollemnis Oxoniensis in Anglia meridiana. Ibi nundinae tenebantur ab anno 1127, mercatus autem ab anno 1249.[3]
↑"Abbatiam de Abindonia": Eulogium historiarum (vide p. 21 apud Google Books) aliique fontes nonnulli