Abortus[2] vel abortio[3] vel abruptio graviditatis[4] est finis graviditatis immatura, per amotionem vel expulsionem embryonis ex utero ante viabilitatem? effecta, quod eius mortem consequitur vel efficit.[5] Abortus aut casu accidere potest propter morborum implicationes per graviditatem, aut induci potest in hominibus et aliis speciebus. In graviditatibus humanis, abortus inductus, ut sanitas mulieris gravidae conservaretur, abortus therapeuticus appellatur, dum ob omnes alias causas animo non solum extirpandi sed etiam mactandi fetum abortum electivum sive aborticidium ac embryoctonia appellatur et in plurimis terris lege prohibetur. In nonnullis linguis nomen sicut abortus saepissime ad abortum graviditatis inductum refert, dum abortus spontaneus aliis vocabulis aliquando appellatur, sicut malparto Hispanice et miscarriage Anglice.