Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Absorptio in pharmacologia (et disertius in pharmacocinetica) est transitus substantiae liberae per tunicam mucosam (oralem, gastricam, intestinalem, bronchialem exempli causa) sive per cutem ad sanguinem. Definitio alia absorptionem drogae motus de administrationis sito ad compartimentum centrale esse dicit.[1]
Si iecur pars transitus est, effectus primi transitus substantiis variis momentum habet. Hoc metabolismo praesystemico in iecore illae per primam iecoris transitum suum diminuuntur. Exempla effectus primi transitus sunt imipraminum sive diazepamum.
Resorptio autem est absorptio in systema vasculare cellularum textuumve.