Aedificator mundi[1] est divinitas vel aliud genus supra naturam causae, quae rerum universitatem procreavit. In religionibus monotheisticis. deus unus ac solus (quia definitio haec est monotheismi) saepe aedificator mundi esse creditur, at secundum alios, ne deus quidem ille fit neque veneratione dignus, ut in Platonis Timaeo.