Agesilaus II (Graece Ἀγησίλαος), natus circa 444/440 a.C.n., verisimiliter Spartae, mortuus 359 a.C.n./358 a.C.n. in Libya, fuit rex Spartae e gente Eurypontidum per circiter quadraginta annos ab anno 400 a.C.n. Xenophon Atheniensis eum multum amavit atque biographiam eius conscripsit, qui liber potius panegyricus est quam historia. Ob diuturnitatem regni non minus quam quinque consortes regni e gente Agiadum habuit : Pausanias (usque ad 395 a.C.n.), Agesipolis I (394-380 a.C.n.), Cleombrotus I (380-371 a.C.n.), Agesipolis II (371-369 a.C.n.) et Cleomenes II (a 369 usque ad mortem).