Agora (Graece: ἀγορά) fuit locus medius urbis Graecae (polis). Ad litteram "locus cogendi" sive "congregatio" valet. Forum antiquum Athenarum exemplar notissimum est.
Apud Romanos agorae Graecae forum respondet, quod verbum saepe etiam ad agoram Graecam denotandam adhibetur.