Anthophila (< ἄνθος 'flos' + φίλος 'amicus'), sive Apiformes (Anglice bees), sunt inordinatum insectorum taxon in superfamiliam Apoideorum digestum. Quae animalia sunt insecta volantia, cum vespis et formicis arte conecta. Stirps est monophyletica intra superfamiliam. Sunt 20 000 fere specierum cognatarum, quae in novem familias distribuuntur[1]; plures autem species verisimiliter exstant, sed nondum descriptae. Inveniuntur species in omni orbis terrarum continente praeter Antarcticam, inque omni habitatione cui sunt plantae florentes ab insectis pollinatae.