Apoptosis (-is, f.) est intra corpora organica pluricellularia modus mortis cellularis programmatae, hinc series reactionum biochemicarum[2], quibus crescentes organismi velut systema immunitatis cellulas nondum utiles velque detrimentosas eradicare possunt.
Initiat apoptosis modis praecipue tribus, extrinsico enim et intrinsico, et per reticulum endoplasmaticum. Distinguuntur sequentiae apoptosis inter gradus tres, initiationem enim, deine executionem, postremo apoptosem sensu stricto, quae postremus gradus irreversibilis est. In via procedente nonnullae integrationes signorum et erga exitum cellulae (signum proapoptoticum) et superstes (signum antiapoptoticum). In reactionum apoptosis medio sunt enzyma gregris caspasium, hinc caspasis 3 imprimis et caspasis 7.
In chemotherapia ista res mortis programmatae cellularum maleficarum therapiae apposite persequitur.
Anno 2002, Sydney Brenner, Howard Robertus Horvitz et Ioannes Eduardus Sulston Praemium Nobelianum physiologiae et medicinae accepit studii apoptosis ratione.