Aqua dulcis est aqua que secundum naturam fit, et in superficie Telluris in planis glaciei, pileis glaciei, glaciariis, paludibus, stagnis, lacubus, fluminibus, et rivis, et sub terris ut aqua terrestris in aquiferis et in fluminibus subterraneis invenitur. Ea plerumque humiles habet concentrationes[1] salum dissolutorum et aliorum solidorum dissolutorum. Nomen aquas marinam et amaram diserte excludit, sed aquas quibus sunt multa mineralia, sicut fontes chalybeati, comprehendit.