Araneae (-arum, f.; binomen a Clerck anno 1757 factum) sunt arthropoda aerem spirantia quibus sunt octona crura et chelicerae dentibus praeditae quae venenum infundere possunt. Eae sunt maximus arachnidorum ordo, qui in diversitate omnium specierum omnium organismorum septimus numeratur.[1] Araneae per omnem orbem terrarum inveniuntur, in omne continente praeter Antarcticam, et se in paene omne habitatione constituerunt, colonizatione aeris et maris excepta. Anno 2008, saltem 43 678 species[2] et 109 familiae a taxinomistis perscriptae sunt[3] ; inter autem communitatem scientificam manet dissensio de propria harum familiarum classificatione, ut videri potest in plus quam viginti classificationibus quae post 1900 positae sunt.[4]
Harum animalium, duodecim sunt nocivae tantum. Habitant plane in omnes continentes, praeter Antarcticam. Omnino solitariae, omnes sunt praedatores parvorum animalium. Sericum producunt, saepe ut telas faciant et eo utuntur in praedas suas capiendas, ut stramentum, iam ut ferri ab aere.