Argus (gigas)

Mercurius Argum fistula sopit. Henricus Goltzius scalpsit.

In mythologia Graeca Argus vel Argus Panoptes (Graece Ἄργος Πανόπτης) erat gigas cuius caput centum oculis cingebatur. Ob hanc miram vigilantiam regina deorum Iuno eum Ioni nymphae in candidam iuvencam transformatae ut custodem pastoremque adposuit ne maritus Iuppiter eam occulte adire posset. Numquam enim omnes eius oculi somno simul opprimebantur et in omnem regionem uno tempore spectare poterat. Puellae dolores miserans Iuppiter filio Mercurio imperat ut Argum necet. Qui cantu et syringis sono et virga somnifera gigantem consopire potuit cuius caput a collo falce abscidit. Oculi Iunoni dati sunt qui eos ad avis suae pennas ornandas adhibuit. Quae causa fuit cur pavonum caudae velut stellis distinctae sint[1].

Ad hanc fabulam alludere creditur Hermae epitheton Homericum Ἀργειφόντης, 'Argi necator' nisi fabula e verbo enata est.

  1. Ovidius I.723-4ː Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis // collocat et gemmis caudam stellantibus inplet.

Argus (gigas)

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne