Arithmetica

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Fenestra ecclesiae cathedralis Dominae Nostrae Lauduni arithmeticam inter artes liberales ostendit.

Arithmetica est disciplina numerorum. Graeci enim numerum ἀριθμός dicebant; ἡ ἀριθμετική (sc. τέχνη) est ergo ars numerorum tractandorum. Quam artem scriptores saeculorum litterarum inter disciplinas mathematicas ideo primam esse voluerunt, quoniam ipsa ut sit nulla alia indiget disciplina. Musica autem, ac geometria et astronomia, quae sequuntur, ut sint atque subsistant istius egent auxilio. Arithmetica sublimior (vel theoria numerorum, pars algebrae) est theoria universalis rerum arithmeticarum.

In medicina malum facultatis calculationes arithmethicas perficiendi vel dyscalculia (in infantibus malum profectus, primaria) vel acalculia (initium demum post malum aliud, secundaria) nominatur.


Arithmetica

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne