Arma ignifera

"Libertas populum ducit", imago romantica ab Eugenio Delacroix anno 1833 picta, multitudinem sclopetorum in rebus novis Francicis constituendis adhibitorum monstrans.

Arma ignifera[1] sunt tela vi igniaria tractata, quibus missilia, sicut emboli igniarii, aliquo conlineantur.

Quamquam sclopetandi[2] actus est, cum missilia vi igniaria mittuntur, saepe sensu latiore omnia arma ignifera sclopeta appellantur. Sensu autem stricto sclopetum[1][3] specialiter longa designat arma ignifera ambabus manibus sustenta, quae glandes metallicas ignis vi eiciunt. Etiam sensu latiore nonnulli auctores sclopeta appellant manuballistas.[1] [4] Sensu autem stricto, manuballistae maxime dicuntur arma medievalia Romana, quae tela vi elastica eiciunt.

Inventum pulveris pyrii sclopetique in Sina saeculis XIII et XIV per totum orbem terrarum postea naturam belli et panorama politicum magnopere commutaturum erat. Sclopeta potentia commenta, de quo usu milites facile docebantur, omnia tegumina vincere potuerunt. Deinde, tam vilia facta sunt, ut saeculo duodevicensimo fere omnes ea habere possent. Sclopeta notissimas partes figuraverunt in omnibus bellis, de quo habemus, exempli gratia, deductionem Americanam et subsequentia independentiae bella, numerosas res novas gestas, bella Napoleonica, et primum et secundum bellum mundanum.

Saepe dicuntur homines vi sclopeti aequales facti esse.[5] Nam diu homines afflictati sclopetis armati assurgebant bella adversus afflictatores ubique facturi, sed ob sclopeta facti sunt potentiores non solum viri boni sed etiam malefici sicut terroristae et greges scelestorum; quam ob rem multi (non solum tyranni) hodie volunt armorum frequentiam imminuere. Ius internationale, sicut Pactio de mercatu armarum et Conventio Transnationalis contra Scelera Organizata cum suo tertio protocollo interdictionem qualis abusus armae igniferae conatur.

  1. 1.0 1.1 1.2 Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  2. De verbo sclopētō, -āvi, -ātum, -āre, vide Deraedt, Francisca; Licoppe, Gaius (2002). Calepinus Novus. Vocabularium linguae Latinae hodiernum. Latino–Francogallicum.. Bruxellis: Fundatio Melissa – Musée de la Maison d'Érasme. p. 90 .
  3. Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp {{{1}}}. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X
  4. Sic Petrus Needham in suo Harrio Potter.
  5. Sic in America dictum est saeculo XIX e Vicipaedia Anglica: "God made man; Samuel Colt made them equal" ("Deus hominem creavit; Samuel Colt eos fecit aequales").

Arma ignifera

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne