Augustinus Cantuariensis

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Augustinus Cantuariensis
Res apud Vicidata repertae:
Augustinus Cantuariensis: imago
Augustinus Cantuariensis: imago
Nativitas: 13 Novembris 534, 6. saeculum; Roma
Obitus: 600s; Cantuaria

Memoria

Sepultura: Abbatia Sancti Augustini
sanctus (feriae die 26 Maii, 27 Maii, 28 Maii)

Sanctus Augustinus Cantuariensis (natus die ignoto; obiit 26 Maii 604) fuit primus Archiepiscopus Cantuariensis.

Augustinum misit Gregorius Magnus papa in Cantuariam, ubi Anglosaxones fidem Christianam docuit. Et factum est postquam Cantuaria est sedes Archiepiscopi Cantuariensis, primatis omnis Angliae, dux Ecclesiae Anglianae et totius orbis Communionis Anglicanae. Augustinus Ecclesiam Cathedralem Cantuariensem aedificari iussit.

Augustinus, cuius natalis dies ignotus est, Romae in Lateranensi coenobio monachus, regis Cantiae rogatu, cuius uxor Christiana erat, a Gregorio Magno Papa, anno quingentesimo nonagesimo septimo, cum sociis monachis fere quadraginta in Britanniam missus est. Propter ea, quae de Britannis audivit, parum defuit, ut a proposito opere desisteret; animo tamen recreato, opus aggredi constituit. Ab Ethelberto rege Cantuariam vocatus cum sociis, prope eam oratorium exstruxit. Caelestis doctrinae praedicatione plerosque insulanos ac regem ipsum ad Christianam fidem perduxit, summa cum laetitia Berthae regis uxoris, quae Christiana erat. Iussu Gregorii Papae ordinatus episcopus, sedem Cantuariensem instituit, et ab eodem Pontifice usum pallii cum facultate hierarchiae in Britannia instituendae obtinuit. Demum cum Mellitum Londinensi ecclesiae praefecisset, Iustum Roffensi et suae Laurentium, in caelum migravit die septimo Kalendas Iunias, circa annum sexcentesimum quintum, et sepultus est in monasterio sancti Petri, quod exinde Cantuariensium antistitum et aliquot regum conditorium fuit.

Nexus interni


Augustinus Cantuariensis

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne