Aulus Cornelius Celsus (primum saeculum p.C.n.) medicus (incerte) et auctor Romanus fuit. Natus esse in Gallia Narbonensi creditur. Ex ampla eius "encyclopaedia", cui inscriptio fuit Artes, hodie octo libri De Medicina sive De Re Medica tantum supersunt. Hoc opus magni usui est historicis medicinae, qui arti medicae post Hippocratem et ante Galenum student.