Axona

Axona
Ripa Axonae apud Suessonas
Longitudo280 chm
Altitudo fontis>160 m
Decursus aquae63 /s
Area systematis7752 chm²
FonsRembercourt-Sommaisne
OstiumCompendium
RegioLotharingia
Campania et Arduenna
Picardia
Tabula areae aquae Axonae qua fluvius a linea lata caeruleatus ostenditur

Axona[1] est flumen Galliae Belgicae, cuius fons surgit inter montes Arduennae, in vico Sommaisne, prope valles Matronae et Mosae. Ad regiones Lotharingiam Campaniam et Arduennam Picardiamque adluit et post praefecturas Mosam, Matronam, Arduennam, Axonam, Esiaque praeterlapsus esse ostium Clairoix, duo milia passuum in septentrione civitatis Compendii, invenit quo fluvium Esiam incidens eaque confluit et Sequanam auget atque in Manicam influit. Naves ab antiquis temporibus Axonam, sicut Isaram, descendunt vel ascendunt. Impetu fluctus etiam utebantur plures hydraletae. Pleraeque istae machinae hodie deletae sunt, et in eorum situ cataractae ad navigandum structae sunt.

  1. Hadrianus Vallesius, Notitia Galliarum ordine litterarum digesta, Parisiis, 1675, apud Fredericum Leonard, pp. 58, 72, 178, 180, 257, 272, 323, 374, 409, 410, 453, 469, 486, 536, 621, 644, 661, 668. (Latine)

Axona

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne