Basilica Sancti Laurentii extra moenia[1] vel extra muros[2] (Italiane San Lorenzo fuori le mura sive San Lorenzo al Verano) est templum Catholicum in Agro Verano Romae sita, una e septem ecclesiis quae in gyro septem ecclesiarum peregrinis adeundae sunt, olim basilica maior,[3] nunc inter basilicas minores numerata.[4]
Ecclesia Sancto Laurentio Romano dedicata a Constantino Magno condidisse traditur. Ecclesia Sanctae Mariae a papa Sixto III (432–440) aedificata, quae adiacebat, saeculo decimo tertio ab Honorio III cum ecclesia Sancti Laurentii coniuncta est (ecclesia antiquior facta est novae presbyterium). Ecclesia Sancti Laurentii, etsi pluries mutata ac renovata est—postremo usque ad annum 1948, cum anno 1943 bombis graviter deleta esset—tamen basilicae antiquae notae servavit. Quod prope Coemeterium in agro Verano ad Sanctum Laurentium (urbis coemeterium magnum) sita est, ibi saepissime liturgiae defunctorum celebrantur. Post ecclesiam est claustrum Romanicum.
Sub ciborio est altare cum cista reliquias Sanctorum Laurentii ac Stephani continente. Post id sarcophagus Pii IX papae una cum reliquiis omnium, quos beatis sive sanctis ascripsit.