Bellum (-i, n.) est res socialis et politica, e concursu armato saepe constans. Bellum saepe anteceditur a discordiae tempore atque discriminis. Nostra aetate, legati ambarum factionum (vel civitatum) enixe (vel autem ficte) bellum cavere conantur. Exercitus vim fiduciamque factionis ostendunt: non numquam adversarium tantum exanimant, ut bellum ambo aemuli amovere statuant.
Pugnantur bella ad ubertatem loci tenendam, ad solvendas mercatorias vel finium controversias, propter discordiam de pecuniis, ob dissensiones civiles religionis vel doctrinae causa, ac multis de causis aliis.
Saepe in bello et vincere vincique luctuosum ac sumptuosum civitati et gentibus est. Bella a militibus informibus fere geruntur, qui a civitatibus suis solvuntur. Hi bellum cum armis gerunt quae trans tempus variant.
Ius in bello est pars iuris internationalis, et praescribit quibus de causis bella geri possint; praetera plurimae nationes orbis terrarum tantum bellum quod ad defendendum geritur probant. De causis belli iusti a temporibus Romanorum controversiae fuerunt, quae a patribus Christianis[1] et iuris peritis sequentibus continuatae sunt, dum in Concordantia discordantium canonum Gratiani, dicta breviter decreto Gratiani, collectae sunt..