Brugae

Vide etiam paginam discretivam: Bruga (discretiva).
Brugae
Situs Brugae in Flandria Occidentali
Area 138,40 km²
Populatio 117 130
Populationis densitas 846/km²
Provincia Flandria Occidentalis
Natio Belgia
Praefectus Communis Didericus De Fauw
Pagina officialis www.brugge.be
-3 (maximum dubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Brugae (Francogallice: Bruges, Flandrice: Brugge) est urbs Belgiae et regionis Flandriae, circiter 117.000 incolarum. Est caput provinciae Flandriae Occidentalis.

Nota est propter centrum historicum, quod anno 2000 in indice UNESCO Mundi Hereditatis positum est. Anno 2002 Brugae una cum Salmantica caput culturale Europaeum fuerunt.

Medio aevo erat portus ad sinum maritimum qui praeter Slusam et Dammum usque ad Brugas patebat. Itaque urbs florebat et fuit una urbium Hanseaticarum. Vetus sinus maritimus nunc autem arena obrutus est. Saeculo 20 novus portus constructus est ad Mare Germanicum, in vico Zeebrugge.


Brugae

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne