Bryozoa sunt animaliaaquatica, fere semper composita,[1] colonias[2] scilicet coniunctorum membrorum efformantes. Quae membra zooides dicuntur, utpote animalibus similia, sed quae animalia strictissimo sensu dici nequeunt.[3]Corpus uniuscuiusque zooidis e polypide[4]organa fere omnia, inter quae lophophorum, continente et cystide, quasi sacco (nonnumquam cum exosceleto) polypidem circumcingente, constat; zooides autem funiculo connectuntur.[5] In taxinomia zoologica, Bryozoa tamquam phylum habentur.[6]