Byblus

Byblus anno 2003 luce picta

Byblus (-i, f.; Graece: Βύβλος; Arabice: جبيل Ǧubayl) est portus Libani, ad septentriones Beryti situs in litore Maris Interni. Creditur antiquissimum esse omnium oppidorum quae continuo inhabitantur.

Antiquitates Bybli

Conditam aiunt Byblum quinto fere millennio a.C.n. Bis memoratur a Sancta scriptura, 1 Regum 5:16 atque Ezekiel 27:9. Babyloniis, Phoenicibus, Graecis emporium praebuit locupletem papyrique commercio praecipue insignem, ita ut liber apud Graecos nomen suum βιβλίον ab hoc loco acciperet. Ibidem antiquitus imprimis Adonin colebant deum.

Ecclesia Sancti Marci aevo sacrarum expeditionum erecta

Saeculis XI et XII, Byblus sacrarum expeditionum equites in sua moenia recepit, qui eam castro munierunt. Quae etsi anno 1187 a Saladino tandem regno Hierosolymitano esset erepta, usque ad nostros dies Christianam servavit religionem.


Byblus

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne