Carmina (Horatius)

Carmina Q. Horatii Flacci, metris lyricis variis inter annos circiter 35 et 13 a.C.n. composita, in quattuor libros collecta sunt quorum tres, Maecenate dicati, anno fere 23 a.C.n. editi sunt, quartus autem, Augusto cantatus, anno 13 a.C.n. seu paullo postea prodit.

Poëta carmen "Nunc est bibendum" (I.37) ad Cleopatram anno 30 a.C.n. debellatam et mortuam commemorandam cantavit. Carmen autem "Quid dedicatum poscit Apollinem" (I.31) ad diem 9 Octobris 28 a.C.n. paravit, quo die Templum Apollinis in Palatio sacratum est. Carmen "Exegi monumentum aere perennius" (III.30) sicut perorationem vel ad collectanei finem imponendam composuit.


Carmina (Horatius)

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne