Carthago sive Karthago fuit urbs et caput rei publicae Carthaginiensis in orientali Sinus Carthaginiensis parte (hodie Tunisia) sita. Carthago antiquitate mercandi locus maximi momenti Mari Mediterraneo adiacens atque urbs opulentissima fuit.
Urbs ex colonia Phoenicia in caput imperii Punici profecta est, quod primo millenio latis partibus Maris Mediterranei austro-occidentalis dominatum est. Regina nomine Dido sive Elissa urbem condidisse traditur, quae a regulo nomine Iarbas tantum sibi soli emississet, quantum taurino corio posset circumdari. Quo in loco cum corium in tenuissimas partes desecuisset spatiumque satis amplum complexa esset, urbem condidisse, quam Carthaginem appellavisset.
Urbs Punica anno 146 a.C.n. tertio bello Punico a Romanis eversa postea Carthago Romana resurrexit, quae maxima Africae proconsularis urbs facta est. Post pugnam Carthaginiensem anno 698 copiae Omayadarum urbem deleverunt, ne ab Imperio Romano Orientali recuperari possit.