Fines
Forma
Gestio
Vita
Tabula aut despectus
Castella et Legio (Hispanice Castilla y León[1]) est communitas autonoma Hispaniae, creata anno 1983 et septemtrionali oropedii? media regione in Paeninsula Hiberica, quae geographice Durii sinus parti respondet. Ea antiquarum Legionis et Castellae Veteris regionum provinciis integratur, exceptis Cantabria et Rioiia, quia ambae, quamquam praeautonomici? Castellae et Legionis entis? partem formarent, uniprovinciales? autonomias constituere decreverunt.
Castellano-Legionense Statutum Autonomiae caput non statuit; Cohortes transitorie in Burgis conlocatae sunt. Nihilominus, lex organica? anno 1987 sancta ut Iunctam Castellae et Legionis et Cohortes Valdoleti conlocarentur statuit.
Die 23 Aprilis, Dies Castellae et Legionis Communariis faventium Castellanarum urbium exercituum clades per Bellum popularium Castellanorum commemorans Proelium ad Villalare (Hispanice: Villalar) celebratur.