Fines
Forma
Castra navalia sinus Guantanamensis[1] (Hispanice: Bahía de Guantánamo) ad litora sinus Guantanamensis in Guantanamo, provincia orientali Cubana, constituta sunt. Sinus oris territorium a Civitatibus Foederatis gubernatum est sub foedere anni 1934 inter Cubam et Civitates Foederatas. Sub hoc foedus, Cubani regionem Civitatibus Foederatis dederunt locario monetae aureae $2000 per annum, ut Civitates Foederatae classis stationem ibi habeant.[2] Illa classis statio, quae Anglice Gitmo saepe vocatur, nuperrime notata est ob detentionis castrum quod Civitates Foederatae ibi locaverunt, ut tromocrates Al-Qaedae contra Civitates Foederatas pugnantes deteneantur.