Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Cechia[1] (Bohemice Česko), rite res publica Bohemica[2] (Česká republika), est civitas sui iuris in Media Europa sita, a septentrionibus atque oriente Poloniae, ab occasu solis ac septentrionibus Germaniae, a meridie Austriae, ab oriente sole Slovaciae finitima. Civitas uno nomine rato ac firmo nuncupari nequit, quippe quae ex tribus terris historicis, quae sunt Bohemia, Moravia, Silesia, constet, atque ab anno 1918 usque ad annum 1992 pars Cechoslovaciae fuerit. Praga, huius civitatis caput atque urbs maxima, pulchritudine apud exteras gentes adeo innotuit ut quotannis permultos advenas alliceret.
Cechia haec civitatum foedera subscripsit:
Proelio Amantiae anno 1526 commisso, terrae Coronae regni Bohemiae partim, ut in Moravia vel Silesia, acceperunt, partim vero, ut in Bohemia, regem ex stirpe Habsburgensium libere creaverunt. Quo facto iam inde ab illo anno persona regis cum Austria et Hungaria coniunctae una cum aliis civitatibus quasi fundamentum fuerunt eorum, quae post aliquot saecula orta sunt, Imperii Austriaci et Austro-Hungarici.
Cum imperium, finito primo bello mundano, collapsum esset, libera res publica Cechoslovaca anno 1918 creata est quae populos Cechorum Slovacorumque et 3 000 000 Germanos[3] iungeret; quae quidem inter secundum bellum mundanum a nazistis occupata in eiusdem belli fine denuo restituta est. At anno 1948, subitanea rerum conversio Cechoslovaciam cum factionis Sovieticae civitatibus iunxit. Anno 1968, dum de re publica necnon oeconomica regenda dissensio crescit, conatus regimen communisticum reformandi, qui ver Pragense appellantur, pacti Varsoviensis exercituum invasione oppressi sunt. Postquam anno 1989 regimen communisticum corruit, Kalendis Ianuariis anni 1993 civitas in duas civitates separatas, Cechiam et Slovaciam pacifice est divisa.
Res publica Bohemica est libera res res publica, in qua complures sunt factiones, democratica et parlamentaria, cuius dux gubernationis est primus minister et cuius dux civitatis est praeses.