Cellula praecursoria | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TH | H2.00.01.0.00001 | |
Histologia | ||
Colonia cellularum praecursoriarum embryonalium humanarum (in media parte) |
Cellula praecursoria est genus cellularum, quod in omnibus organismis multicellularibus (plantis animalibusque) inveniri potest. Natura per divisionem cellularum sine mutatione (mitosem) statum pristinum renovare vel reficere potest cellulis capaces fiendis etiam cellulae peculiaris et pars texti, ubi ponantur. Variationum cellularum praecursoriarum sunt duae: embryonicae, quae ex blastocyste, et adultae vel progenitrices, quae ex medulla ossium et sanguine e funiculo umbilicari sucto gignuntur. Cellulae praecursoriae ad curandum vel reficiendum organum vulneratum adhiberi possunt, cellulae illius organi fiendo.
Anno 2006, Kazutoshi Takahashi et Shinya Yamanaka novam cellularum praecursoriarum pluripotentium inductarum rationem excogitaverunt.