Cerberus (-i, m. ; Graece Κέρβερος) est monstrum, filius Typhonis Echidnaeque, canis immanis tribus capitibus (quinquaginta apud Hesiodum, centum autem apud Horatium), qui portam taenariam custodiebat. Collum eius horrebat serpentibus venenum continentibus. Custos inferorum ante antrum Stygis (flumen in Orco) vigilabat. Non impediebat mortales quin inirent, sed exire non passus est. Qui cum Cerbero certare audebant, tametsi iam mortui sunt, sine misericordia a Cerbero dilacerabantur. Cerberus tamen domitus est a Psyche, Orpheo, Hercule. Deus Pluto (deus), rex inferorum dominusque Cerberi, cum Cerbero saepe depingitur. Ulixes, bello Troiano confecto, ad sirenium insulam navigavit.
Nihilominus eum domuisse et ex Inferis in lucem extraxisse dicebatur Hercules, cui duodecimus labor ab Eurystheo impositus erat. Extremo promuntario Taenaro antrum ostendebant e quo exisse putabantur.[1]