Charaxinae sunt subfamilia papilionum familiae Nymphalidarum cui sunt circa quadringenti species, zonas tropicas plerumque habitantes, sed nonnullae in temperatas Americae Septentrionalis, Europae, Sinarum, et Australiae australis regiones extenduntur. Maiores variationes inter species fiunt. Exempli gratia, nonnulli sunt magnitudinis mediae et aurantia clara supra, sed cani maculosi infra.[1] Hi colores sub alis folia mortua imitantur cum cessent, quia eorum ala clauduntur.[1] Alis posterioribus sociorum huius subfamiliae margines serratae sunt, paucis exceptis.
Adulti, robustissimi, cito volitant, et multi liquida ex cadaveribus, stercore, fructibusque putridis bibere vehementer malunt, potius quam nectar ex floribus.[1] Mares territoria constituunt, atque truncis, ramis, et etiam terrae insident.[1] Ova sunt rotunda et glabra, plerumque apice aliquantulum concavo praedito.
Nonnulla genera huius subfamiliae (praecipue Charaxes, Agrias, et Prepona) sunt collectoribus papilionum gratissima.