Clemens IV

Wikidata Clemens IV
Res apud Vicidata repertae:
Clemens IV: imago
Clemens IV: imago
Nativitas: 23 Novembris 1190; Villa Sancti Aegidii
Obitus: 29 Novembris 1268; Viterbium
Patria: Francia Borboniensis
Nomen nativum: Guy Foulques, Guiu Folc

Pontificatus

1265 - 1268
Praecessor: Urbanus IV
Successor: Gregorius X

Insignia heraldica

Clemens IV: insigne
Clemens IV: insigne
Carolus Andegavensis a papa Clemente IV coronatus

Clemens IV, iam nomine anteriori Guido Fulcodii satis celeber (natus anno circiter 1200 ad Villam Sancti Aegidii; mortuus die 29 Novembris 1268) fuit papa a die 5 Februarii 1265.

Guidus Fulcodii Lutetiae studuit. Postea matrimonio iunctus pater duorum liberorum fuit. Illo tempore, miles et causidicus, regis Ludovici IX scriba a secretis fuit. Post mortem uxoris presbyter ordinatus fuit. Anno 1256 episcopus Anicii Vellavorum et 1259 archiepiscopus Narbonensis electus est. Anno 1261 Guidus Fulcodii Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a papa Urbano IV creatus est. Inter annos 1262 et 1264 legatus papae in Angliam fuit.

Cum papa electus esset cum nomine Clementis, fuit carmen in quo is evidenter laudatus est, vituperatus vero si verba retro leguntur.

Laus tua, non tua fraus, virtus, non copia rerum,
scandere te fecit hoc decus eximium
Pauperibus tua das, numquam stat ianua clausa
Fundere res quaeris nec tua multiplicas
Condicio tua sit stabilis! Non tempore parvo
Vivere te faciat hic Deus omnipotens!


Clemens IV

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne