Cleomenes I (Κλεομένης) - mortuus inter 490 et 488 a.C.n. - fuit Spartanus rex e stirpe Agiadum ab anno circiter 520 a.C.n. usque ad 490 a.C.n. aut 488 a.C.n. Consors regni e stirpe Eurypontidarum ei fuit inter 510 et 491 a.C.n. Demaratos, quem ut amoveretur effecit, atque ultimis annis eius successor Leotychidas II. Multa bella duxit, multa scelera ei obiciebantur adeo ut non sanus mente fuisse a quibusdam diceretur[1]. Certe quaedam consilia hegemonica in Peloponneso et in omni Graecia fovit quae civitatibus vicinis non placebant atque domi imperium regium, quod tum adhuc vigebat, animo audaci et prompto sibi etiam auxerat.