Coagulatio sanguinea

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Descriptio brevis coagulationis sanguineae, quae est reactionum biochemicarum cataracta, cuius partes factores vocantur. Ab initio thrombozytis series chemica usque ad formationem fibrini et corticem currit.

Haemostatis sive Coagulatio sanguinea est cataracta reactionum biochemicarum quibus sanguis liquidus in formam gelatinosam, paulo post firmam, transducitur quia postremo fibrinogenum solubile in insolubilem fibrinum convertitur. Partes cataractae biochemicae factores (per exemplum factor X) vocantur[1]. Momentis finalibus sub effectum factoris Xa prothrombinum in thrombinum, deinde fibrinogenum in fibrinum vertuntur. Cofactores sunt calcium Ca++, phospholipidum, kalium K+.

Functio coagulationis est pars haemostasis finire iactura sanguinis vulnere causa.

In laboratorio functiones coagulationis aestimari possunt. Adhuc in haematologia perturbationes et morbi coagulationis notae sunt. Nonnulla medicamenta, voluntarie sive involuntarie, efficacitas coagulationis sanguinis mutare possunt. Hic magnum momentum grex anticoagulantium habent.

Reactio inversa, cortices sanguinis dissolvere, fibrinolysis dicitur.

  1. Wright IS (1962). "The Nomenclature of Blood Clotting Factors". Can Med Assoc J 86 (8): 373-4 .

Coagulatio sanguinea

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne