Consilium Europae

Vide etiam paginam fere homonymam: Consilium Europaeum.
Logotypum Consilii Europae.
Territorium Consilii Europae

Consilium Europae[1] (Anglice: Council of Europe, Francogallice: Conseil de l'Europe) est consociatio gentium Europae die 5 Maii 1949 fundata, cuius hodie 46 civitates[2] participes sunt. Consilii sedes est Argentorati. Eius linguae officiales sunt Anglica et Francogallica, sed etiam aliis linguis utitur, e.g. in situ interretiali suo linguis Italiana, Russica et Theodisca.

Propositum Consilii Europae est "concordia in varietate" Europae per democratiam, regnum legis, respectum iurum humanorum et iurum minoritatis in spiritu tolerantiae et pacis. Ad iura humana promovenda Tribunal Europaeum a iuribus humanis habet secundum Conventionem Europaeam ad iura hominis defendenda.

Die 25 Februarii 2022, statum legatus Russiae ut poena ex invasione in Ucrainam abrogavit, et die 16 Martii 2022, totum stutum Russiae exclusum est.[3]

  1. "Consilium Europae": Ioannes Paulus Bauer, "De iuribus fundamentalibus Europaeis" apud Saarbrücker Bibliothek
  2. Ante exclusionem Russiae anno 2022, 47 civitates erant.
  3. The Russian Federation is excluded from the Council of Europe

Consilium Europae

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne