Cultivarietas (ex Anglicis cultivated + variety) est planta quam homines proprietates desideratas petentes generant, quae in quaque generatione nova regignuntur per rationem sicut usus insitorum, cultura texturae, et generationem seminum diligenter cohibitam. Plurimae cultivarietates ex considerata hominum tractatione, sed aliquae e plantis feris quibus sunt proprietates distinctae oriuntur. Nomina propria cultivarietatum secundum praecepta Codicis Internationalis Nominum Plantarum Cultarum eliguntur, et non omnes plantae cultae cultivarietates rite appellantur. Horticulturistae plerumque credunt vocabulum cultivarietas[1] creatum fuisse ut 'varietatem cultam' significaret.
Multae plantae populo gratae, sicut rosae, camelliae, narcissi, et rhododendra, sunt cultivarietates a selectione humana aut a lusu in feris generatae, et pro colore, forma, vel magnitudine florum et foliorum, forma habituque omnis organismi, aliisve proprietatibus desideratis porro propagatae.[2] Similiter, paene omnes orbis terrarum fruges agriculturales sunt cultivarietates, quae pro fructibus maioribus, sapore, facultate morborum repugnandorum, aliisque proprietatibus selectae sunt, atque victu quam minime nunc adhibentur plantae ferae. Arbores quae in silvicultura adhibentur sunt praecipuae formae pro naturali ingenio aucto et fructu materiae cultae.
Cultivarietates sunt maior pars cultigeni, latioris gregis a Libertate Hyde Bailey anno 1923 propositi,[3] qui definitur planta cuius origo vel selectio praesertim ex considerato opere humano derivatur.[4] Cultivarietas non est eadem res ac varietas botanica,[5] quae est gradus taxinomicus sub subspeciem positus, ac regulae quidem botanicarum varietatum et cultivarietatum creandarum inter se discrepant.