De bello Iudaico (Graece ἱστορία Ἰουδαϊκοῦ πολέμου πρὸς Ῥωμαίους[1]) est liber a Flavio Iosepho (alias Ioseph Ben Mattathias), historico Iudaeo, saeculo primo Aramaice[2] (qui textus hodie deperditus est) scriptus ac deinde in linguam Graecam adiuvantibus amicis[3] conversus de bello quod in Iudaeos rebelles gesserunt Vespasianus et filius Titus (annis 66–73), cui bello ipse Iosephus interfuit, primum dux Iudaeorum in Galilaea contra Romanos, deinde, postquam ad hostes transfugit, comes et orator imperatoris Romani. Hoc opus circa 75–79 Romae Titi expensis[4] in lucem Graece prodisse videtur. Postea versio quaedam latina quoque circumferebatur quae ad nos pervenit.