Haec pagina de dentibus in genere narrat. Si dentes humanos in specie quaeris, vide Dentes humani.
Dentes (-tis, m.) (cf verbum GraecumΟδούς, Οδόντος) sunt organula calcificata orishominis et multorum animaliumgnathostomatum, qui optime prosunt ad masticandos, irradendosve cibos etiam ad defendendum et delaceranda corpora. Duri et marmorei sunt, confecti a corona, pars emergens, et singula aut pluribus radicibus, quae in alveolis osseis mandibulaemaxillaeque iniectae sunt, et gingiva contegit. Duritia sua e calcio et phosphoro evenit. Parvulis sunt viginti dentes (itaque pueriles seu decidui appellati), qui postea decidunt, et triginta duo recrescunt.
Homo adultus omnino triginta duos dentes habet, qui divisi sunt in quattuor praesertim:
octo mordices[1] sive primores[2] sive adversi[1], etiam 'dentes incisivi': Sunt dentes acutati anteriores, unius radicis, qui cibos caedunt.
quattuor canini[3] ; dentes cuspidiformes, unius radicis, cibos abrupiunt.
octo praemolares; duas cuspides habent, et duas radices quoque. cibos emolunt.
octo genuini, etiam molares[4] sive intimi[1] seu maxillares[1], etiam tertii appellati serotini sunt. Iam Varro scribebat genuinos adnasci annis fere bis septenis. Amplissimarum cuspidum, quoque emolunt ut praemolares. Prominentias plures habere possunt in corona sua, sicut varias radices. Sunt maiores.