Dies Memoriae Holocausti (Graece ὁλόκαυστος), qui etiam Dies in memoriam Victimarum Holocausti nuncupatur, memoriae publicae consecratus est atque die septimo et vicesimo mensis Ianuarii quotannis celebratur. Hoc die commemorantur ii, qui Holocaustum, immanissimum omnium scelus, passi sunt: tertia fere pars totius gentis Iudaicae, una cum innumeris aliis minoribus civium partibus, annis ab 1933 ad 1945, ab improbitate ac crudelitate sectatorum Nationalis Socialismi Germanici ad internecionem deducta est, ut “extrema solutio quaestionis Iudaicae,” quam Nazistae ipsi vocabant, perficeretur.
Dies autem septimus et vicesimus Ianuarii delectus est, quod eo die, anno 1945, castra Auschwitz, in quibus tantus innocentium cruor effusus erat, ab exercitu Sovietico liberata sunt.
Hac ipsa die commemoramus caedem sexagies fere centena milia Iudaeorum — qui fere duas partes trium universae gentis Iudaicae Europaeae efficiebant — una cum innumeris aliis, quos idem scelus nefarium involvit. Conventus Generalis Nationum Unitarum, sententia 60/7 (Kalendis Novembribus anni 2005 comprobata), hanc diem memoriae publicae dedicavit. Huius autem sententiae initium erat sessio specialis, die 24 mensis Ianuarii eiusdem anni habita, qua sexagesimus annus a liberatione castrorum concentrationis et fine Holocausti celebrabatur.
Nec desunt gentes quae proprios dies ad memoriam Holocausti eligerunt. Aliae quidem, sicut Britannia, eundem diem septimum et vicesimum Ianuarii retinent; aliae vero, sicut Israel cum “Yom HaShoah,” alio tempore hoc idem faciunt.