Digamma[1] (indecl., n.; Graece δίγαμμα) vel digammon (-i)[2] vel digammos (-i)[3] sive vau[4] est littera Graeca obsoleta, Ϝ ϝ et Ͷ ͷ scripta, quae sonum vocis [v] et [w] reddebat. Digamma in systemate numerali Graeco numerum sex denotat.[5]
Excepta dialecto Aeolica, digamma mature e lingua Graeca antiqua evanuit. Hiatus apud Homerum iis ferme locis conservatus est quibus digamma olim intervenerat aut adhuc aetate Homerica interveniebat.