Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum

Porta thesium in ecclesia castrensi Wittenbergae.
Pars 95 thesium.

Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum sunt 95 theses, quibus Martinus Lutherus malae indulgentiarum consuetudini nec non venditioni earum se opposuit. Die 31 Octobris anni 1517 eas litteris ad archiepiscopum Moguntiacum Magdeburgensemque Albertum Brandenburgensem directis adiunxit. Quod Albertus non respondit, Lutherus theses quibusdam familiaribus tradidit, qui eas Luthero nesciente in publico proposuerunt, quo modo disputatio toto in imperio coepta est.

Num Lutherus re vera theses die 31 Octobris 1517 manu propria ad ostium ecclesiae castrensis Wittenbergae affixerit, ut traditio Lutherana vult, valde disputatur.


Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne