Distichon

Distichon (Graece δίστιχον) est stropha binorum versuum. Saepissime de disticho elegiacо dicitur, quod est hexametri dactylici et pentametri coniunctio, qua utitur poësis elegiaca. Scribit exempli gratia Naso in Arte amatoria 1.669 s.:

Ōscŭlă | quī sump | sit, sī | nōn et | cētĕră | sūmit,
haec quŏquĕ, | quae dătă | sunt,| perdĕrĕ | dignŭs ĕ | rit.

Fridericus Schiller disticho utens de disticho sic scripsit:

Im Hexameter steigt des Springquells silberne Säule,
Im Pentameter drauf fällt sie melodisch herab,

quod Gregorius Saenger Latine vertit:

Hexameter sursum liquidae ruit impete venae.
Pentametri sequitur, rore cadente, melos.

Distichon

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne