Divisiō administratīva Ucrainae (Ucrainice: Адміністративний устрій України, translit.: Administratyvnyi ustrii Ukrainy) sub iurisdictione Constitutionis Ucrainae sunt. Ucraina 24 regiones comprehendit (область, oblast’ in singulari). Ucraina est civitas unitaria tribus gradibus divisionis administrativae constans: 27 regiones (24 oblasta, 2 urbes cum statu speciali et 1 autonomam respublicam), 136 districtus (raiones) et 1469 communitates territoriales (hromada).
Praeterea, secundum positionem officialem Ucrainae (quae a multis aliis civitatibus mundi sustinetur) partes eius de iure sunt res publica autonoma Crimaea et urbs dignitatis civitatis Sebastopolis (quum terrae illae de facto inclusae sunt in Foederationem Russicam, mense Martio anno 2014).