Doctrina idearum

Secundum doctrinam idearum, notio urnae ab homine (infra) concepta non veri correspondet.

Doctrina idearum[1] est theoria formanum quam Plato philosophus in Phaedone et deinde in Re publica comminiscitur, ubi notiones ab homine conceptae correspondent exemplaribus archetypis, quae exsistunt in mundo supernaturali nec re vera in mundo sensibus patefacto. Haec exemplaria appellantur ideae aut formae.

Qua theoria solutionem quendam ostendere conatur Plato ad quaestionem universam. Quaestio enim est: cum alicuius rei notionem habemus, quam proprietatem rei specialem indicat notio? Secundum Platonem, proprietas est idea, dummodo existat in altero existentiae plano.

In philosophia Immanuelis Kantii notio ideae etiam usurpatur aliquanto sensu altero: secundum Kantium ideae sunt res verae quae per sensus perfectos poterimus percipere, sed propter sensus imperfectos a nobis occluduntur.

  1. Hermann Siebeck (1872) De doctrina idearum qualis est in Platonis Philebo. Halis: Typis Heynemannianis. (Dissertatio inauguralis, Universitas Fridericiana Halensis).

Doctrina idearum

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne