Dolium fuit vasorum fictilium maximum, quo Romani antiqui usi sunt ad condenda et interdum etiam transportanda alimenta, sicut oleum, frumentum et praesertim vinum. Vinum enim, dum fervet, in doliis picatis habebatur in cella vinaria (sive doliario) positis. Nonnumquam dolia capacia humi mersa erant,[1] ex quibus vinum defaecatum in amphoras et cados diffundebatur. Saeculo XX exeunte in ora meridiana Franciae reperta sunt naufragia Romana, quorum spatia oneraria fere 14 doliorum capacia erant.[2]
Dolia vectoria aut rotunda et ventriosa erant aut cylindrata figura,[3] saepeque operculata erant. Dolia a principio fictilia fuerunt, sed postea etiam lignea[4] (aevo recentiori tunnae et cupae appellata) et plumbea.[5] Saepe dolia rota figuli lente currenti manibus ampliabantur in capacitatem sesquicullei,[6] quae instar 30 amphorarum (= c. 786 lt) erat.